monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXX <<<     >>> XXXII

Caput XXXI

1 Post haec natus est Abrahae secundum promissionem Dei de Sarra filius, eumque nominavit Isaac, quod interpretatur risus. Riserat enim et pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio; riserat et mater, quando per illos tres viros iterum promissus est, dubitans in gaudio; quamvis exprobrante angelo, quod risus ille, etiamsi gaudii fuit, tamen plenae fidei non fuit, post ab eodem angelo in fide etiam confirmata est.
2 Ex hoc ergo puer nomen accepit. Nam quod risus ille non ad inridendum opprobrium, sed ad celebrandum gaudium pertinebat, nato Isaac et eo nomine vocato Sarra monstravit; ait quippe: "Risum mihi fecit Dominus; quicumque enim audierit, congaudebit mihi."
Sed post aliquantulum tempus ancilla de domo eicitur cum filio suo, et duo illa secundum apostolum testamenta significantur, vetus et novum, ubi Sarra illa supernae Hierusalem, hoc est civitatis Dei, figuram gerit.